درباره این پادکست 🔗

فرکانس به روز رسانی:
bimonthly
میانگین طول صدا:
20 minutes
لاتین
12 قسمت
از سال 1 سپتامبر 2019
episodic

آخرین اپیزود 🔗

Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.…

جستجوی اپیزودهای گذشته

اپیزودهای قبلی Salvi Sitis! را جستجو کن.

اپیزود قبلی

Ecca fabula clarissima Johannis Nivis et antleæ contra choleram. Mementote te posse me sequi in Pipiatorio apud @SalviSitisPod et epistulas electronicas mihi mittere apud matthew.jay.15@ucl.ac.uk. Musica (c) Scott Holmes Music.
Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/. Musica (c) Scott Holmes Music.
Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Gregum Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor. Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://ma…
Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum. Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte.
Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum.
Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/. Musica © Scott Holmes Music.
Quid est Data Science? Estne philosophia naturalis? Quid est scientia? Quid interest inter technologiam et philosophiam naturalem secundum Senecam? Quomodo possumus exprimere Data Science Latine? Audite ut sciatis!
Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí).

Acroama III - de methodis

Sermo hodiernus de methodis est. Explano quæ sint præcipuæ structuræ investigationum epidemiologicarum. Sermo proximus methodis, præsertim statistics, dicatus erit. Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi …
سلب مسئولیت: پادکست و آثار هنری تعبیه شده در این صفحه متعلق به Matthew Jay است که متعلق به صاحب آن است و به Listen Notes، Inc وابسته یا تایید نشده است.